Mosaico decorativo

Gefunden 2561 Ergebnisse für: Ibi

  • Et erat exedra, cuius ostium in vestibulo portae; ibi lavabunt holocaustum. (Prophetia Ezechielis 40, 38)

  • Et dixit ad me: “Exedrae aquilonis et exedrae austri, quae sunt ante aream separatam, hae sunt exedrae sanctae, in quibus vescuntur sacerdotes, qui appropinquant ad Dominum sancta sanctorum: ibi ponent sancta sanctorum et oblationem et pro peccato et pro delicto, locus enim sanctus est. (Prophetia Ezechielis 42, 13)

  • Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius, sed ibi reponent vestimenta sua, in quibus ministrant, quia sancta sunt; vestienturque vestimentis aliis et sic procedent ad locum populi”. (Prophetia Ezechielis 42, 14)

  • Cumque complesset mensuras interioris areae domus, eduxit me per viam portae, quae respiciebat ad viam orientalem, et mensus est ibi undique per circuitum. (Prophetia Ezechielis 42, 15)

  • et dixit Dominus ad me: “Porta haec clausa erit; non aperietur, et vir non transibit per eam, quoniam Dominus, Deus Israel, ingressus est per eam, eritque clausa. (Prophetia Ezechielis 44, 2)

  • Et viduam et repudiatam non accipient sibi uxores sed virgines de semine domus Israel; sed et viduam, quae fuerit vidua a sacerdote, accipient. (Prophetia Ezechielis 44, 22)

  • Et introduxit me per ingressum, qui erat ex latere portae, in exedras sacras sacerdotum, quae respiciebant ad aquilonem, et erat ibi locus in extrema parte vergens ad occidentem; (Prophetia Ezechielis 46, 19)

  • in tribu autem quacumque fuerit advena, ibi dabitis possessionem illi, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 47, 23)

  • Per circuitum decem et octo milia, et nomen civitatis ex illa die: Dominus ibidem”. (Prophetia Ezechielis 48, 35)

  • Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis et de vino, unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis postea starent in conspectu regis. (Prophetia Danielis 1, 5)

  • Daniel ingressus rogavit regem, ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi; (Prophetia Danielis 2, 16)

  • Tibi, Deus patrum meorum, confiteor teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi et nunc ostendisti mihi, quae rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis”. (Prophetia Danielis 2, 23)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina