Gefunden 2561 Ergebnisse für: Ibi
Nonne auris verba diiudicat, et palatum cibum sibi gustat? (Liber Iob 12, 11)
Voca me, et ego respondebo tibi; aut ipse loquar, et tu respondebis mihi. (Liber Iob 13, 22)
Scribis enim contra me amaritudines et occupatum me vis peccatis adulescentiae meae. (Liber Iob 13, 26)
Si statuti dies hominis sunt, et numerus mensium eius apud te est, et constituti sunt termini eius, quos non praeteribit, (Liber Iob 14, 5)
Vocares me, et ego responderem tibi; opus manuum tuarum requireres. (Liber Iob 14, 15)
Condemnabit te os tuum et non ego, et labia tua respondebunt tibi. (Liber Iob 15, 6)
Numquid consilium Dei audisti et tibi attrahis sapientiam? (Liber Iob 15, 8)
Numquid parum tibi sunt consolationes Dei? Et verbum lene tecum factum? (Liber Iob 15, 11)
quanto magis abominabilis et corruptus homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem. (Liber Iob 15, 16)
Ostendam tibi, audi me; quod vidi, narrabo tibi, (Liber Iob 15, 17)
Ego, ille quondam tranquillus, repente contritus sum. Tenuit cervicem meam, confregit me et posuit me sibi quasi in signum. (Liber Iob 16, 12)
Simul venerunt turmae eius et fecerunt sibi viam adversus me et obsederunt in gyro tabernaculum meum. (Liber Iob 19, 12)