Gefunden 148 Ergebnisse für: Holocaustum

  • et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocaustum sive in victimam per agnos singulos. (Liber Numeri 15, 5)

  • Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam, ut impleas votum vel pacificas victimas, (Liber Numeri 15, 8)

  • si longe ab oculis congregationis, offeret congregatio vitulum de armento, holocaustum in odorem placabilem Domino et oblationem ac liba eius, ut caeremoniae postulant, hircumque pro peccato. (Liber Numeri 15, 24)

  • Dixitque Balaam ad Balac: “Sta paulisper iuxta holocaustum tuum, donec vadam, si forte occurrat mihi Dominus; et, quodcumque imperaverit, loquar tibi”. Cumque abiisset in collem nudum, (Liber Numeri 23, 3)

  • Reversus invenit stantem Balac iuxta holocaustum suum et omnes principes Moabitarum; (Liber Numeri 23, 6)

  • Et dixit Balaam ad Balac: “Sta hic iuxta holocaustum tuum, donec ego obvius pergam”. (Liber Numeri 23, 15)

  • Reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum et principes Moabitarum cum eo. Ad quem Balac: “Quid, inquit, locutus est Dominus?”. (Liber Numeri 23, 17)

  • Hoc est sacrificium ignis, quod offerre debetis: agnos anniculos immaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum; (Liber Numeri 28, 3)

  • Holocaustum iuge est, quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino; (Liber Numeri 28, 6)

  • Est holocaustum sabbati per singula sabbata, praeter holocaustum sempiternum et libamentum eius. (Liber Numeri 28, 10)

  • In calendis autem offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos (Liber Numeri 28, 11)

  • et decimam unam similae oleo conspersae in oblatione per agnos singulos: holocaustum in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino. (Liber Numeri 28, 13)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina