Gefunden 63 Ergebnisse für: Heu
Assumptaque parabola sua, iterum locutus est: “Heu! Quis vivet, quando ista faciet Deus? (Liber Numeri 24, 23)
Et dixit Iosue: “Heu, Domine Deus, quid voluisti traducere populum istum Iordanem fluvium, ut traderes nos in manus Amorraei et perderes? Utinam mansissemus trans Iordanem! (Liber Iosue 7, 7)
Vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait: “Heu mihi, Domine Deus, quia vidi angelum Domini facie ad faciem!”. (Liber Iudicum 6, 22)
Qua visa, scidit vestimenta sua et ait: “Heu, filia mi, incurvans incurvasti me! Et tu es in eis, qui me perturbant! Aperui enim os meum ad Dominum et aliud facere non potero”. (Liber Iudicum 11, 35)
Et ait ad eam rex: “Quid causae habes?”. Quae respondit: “Heu, mulier vidua ego sum: mortuus est vir meus. (Liber II Samuelis 14, 5)
Et posuit cadaver eius in sepulcro suo, et planxerunt eum: “Heu, heu, mi frater!”. (Liber I Regum 13, 30)
Dixitque rex Israel: “Heu! Congregavit nos Dominus tres reges, ut traderet in manu Moab”. (Liber II Regum 3, 10)
Accidit autem, ut, cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam; exclamavitque ille et ait: “Heu, domine mi! Et hoc ipsum mutuo acceperam!”. (Liber II Regum 6, 5)
Consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est viditque exercitum in circuitu civitatis et equos et currus nuntiavitque ei dicens: “Heu, domine mi, quid faciemus?”. (Liber II Regum 6, 15)
Heu mihi, quia peregrinatus sum in Mosoch, habitavi ad tabernacula Cedar! (Liber Psalmorum 120, 5)
Et transivit ad filios Ammon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum. (Liber I Maccabaeorum 5, 6)
et parant venire et occupare munitionem, in quam confugimus, et Timotheus est dux exercitus eorum. (Liber I Maccabaeorum 5, 11)