Gefunden 460 Ergebnisse für: Hereditatem Populi
Et respondit ei Simon et dixit ei: “Neque alienam terram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum, quae iniuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est. (Liber I Maccabaeorum 15, 33)
Nos vero tempus habentes vindicamus hereditatem patrum nostrorum; (Liber I Maccabaeorum 15, 34)
Erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta, divino responso ad se facto, comitari secum, usquequo exiit in montem, in quo Moyses ascendit et vidit Dei hereditatem. (Liber II Maccabaeorum 2, 4)
Ut autem cognovit Ieremias, culpans illos dixit quod ignotus erit locus, donec congreget Deus congregationem populi et misericordia fiat; (Liber II Maccabaeorum 2, 7)
Deus autem, qui liberavit universum populum suum et reddidit hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem, (Liber II Maccabaeorum 2, 17)
Ideoque et ipse locus particeps factus populi malorum, postea factus est socius beneficiorum; et, qui derelictus in ira Omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum omni gloria restitutus est. (Liber II Maccabaeorum 5, 20)
Cum autem Maccabaeo nuntiatum esset quod factum est, principibus populi congregatis accusavit quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis. (Liber II Maccabaeorum 10, 21)
In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ruina principis. (Liber Proverbiorum 14, 28)
Servus sapiens dominabitur filiis inhonestis et inter fratres hereditatem dividet. (Liber Proverbiorum 17, 2)
Qui dicit impio: “Iustus es”, maledicent ei populi, et detestabuntur eum tribus. (Liber Proverbiorum 24, 24)
Vidi cunctos viventes, qui ambulant sub sole, cum adulescente illo secundo, qui consurgebat pro eo. 16 Infinitus numerus erat populi, omnium, quos ipse praecedebat; sed qui postea futuri sunt, non laetabuntur in eo. Et hoc vanitas et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 4, 15)
Non advertit animus meus, cum posuit me in quadrigas principis populi mei. (Canticum Canticorum 6, 12)