Gefunden 1478 Ergebnisse für: Haec
Et cum haec dixisset et sumpsisset panem, gratias egit Deo in conspectu omnium et, cum fregisset, coepit manducare. (Actus Apostolorum 27, 35)
Beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio? Dicimus enim: “Reputata est Abrahae fides ad iustitiam”. (Epistula ad Romanos 4, 9)
Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Epistula ad Romanos 8, 31)
Haec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo propter vos, ut in nobis discatis illud: “Ne supra quae scripta sunt”, ne unus pro alio inflemini adversus alterum. (Epistula I ad Corinthios 4, 6)
Non ut confundam vos, haec scribo, sed ut quasi filios meos carissimos moneam; (Epistula I ad Corinthios 4, 14)
Et haec quidam fuistis. Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri! (Epistula I ad Corinthios 6, 11)
Ceteris autem ego dico, non Dominus: Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam; (Epistula I ad Corinthios 7, 12)
Videte autem, ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis. (Epistula I ad Corinthios 8, 9)
Mea defensio apud eos, qui me interrogant, haec est. (Epistula I ad Corinthios 9, 3)
Numquid secundum hominem haec dico? An et lex haec non dicit? (Epistula I ad Corinthios 9, 8)
Ego autem nullo horum usus sum. Non scripsi autem haec, ut ita fiant in me; bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet. (Epistula I ad Corinthios 9, 15)
Haec autem figurae fuerunt nostrae, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. (Epistula I ad Corinthios 10, 6)