Gefunden 298 Ergebnisse für: Gentes

  • Et praecepit illis dicens: “Praeestote populo huic et nolite bellum committere adversum gentes, donec revertamur”. (Liber I Maccabaeorum 5, 19)

  • Et abiit Simon in Galilaeam et commisit proelia multa cum gentibus; et contritae sunt gentes a facie eius, (Liber I Maccabaeorum 5, 21)

  • Et misit Iudas speculari exercitum, et renuntiaverunt ei dicentes: “Convenerunt ad eum omnes gentes, quae in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis; (Liber I Maccabaeorum 5, 38)

  • Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum. Et contritae sunt omnes gentes a facie eorum et proiecerunt arma sua et fugerunt ad fanum in Carnain. (Liber I Maccabaeorum 5, 43)

  • et dixerunt: “Faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversus gentes, quae in circuitu nostro sunt”. (Liber I Maccabaeorum 5, 57)

  • Et vidit Iudas omnem malitiam, quam fecit Alcimus et, qui cum eo erant, filiis Israel multo plus quam gentes; (Liber I Maccabaeorum 7, 23)

  • Et quaesierunt omnes gentes, quae erant in circuitu eorum, conterere eos; dixerunt enim: (Liber I Maccabaeorum 12, 53)

  • Vindicabo tamen gentem meam et sancta, uxores quoque et natos vestros, quia congregatae sunt universae gentes conterere nos inimicitiae gratia”. (Liber I Maccabaeorum 13, 6)

  • Et in diebus eius prosperatum est in manibus eius, ut tollerentur gentes de regione ipsorum et, qui in civitate David erant in Ierusalem, qui fecerant sibi arcem, de qua procedebant et contaminabant omnia, quae in circuitu sanctorum sunt, et inferebant plagam magnam castitati; (Liber I Maccabaeorum 14, 36)

  • Congrega dispersionem nostram, libera eos, qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster. (Liber II Maccabaeorum 1, 27)

  • Tunc gentes, quae de Iudaea fugerant Iudam, gregatim se Nicanori miscebant, miserias et clades Iudaeorum prosperitates rerum suarum existimantes fore. (Liber II Maccabaeorum 14, 14)

  • Qui audit illam, iudicabit gentes; et, qui intuetur illam, permanebit confidens. (Liber Ecclesiasticus 4, 16)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina