Gefunden 586 Ergebnisse für: Gat
Pendebantque Ammonitae munera Oziae; et divulgatum est nomen eius usque ad introitum Aegypti, quia confortatus est in excelsum. (Liber II Paralipomenon 26, 8)
Non enim potuerant facere in tempore suo, quia sacerdotes, qui possent sufficere, sanctificati non fuerant, et populus necdum congregatus erat in Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 30, 3)
Congregatus est ergo in Ierusalem populus multus, ut faceret sollemnitatem Azymorum in mense secundo, ecclesia magna valde. (Liber II Paralipomenon 30, 13)
congregata est plurima multitudo, et obturaverunt cunctos fontes et rivum, qui fluebat in medio terrae, dicentes: “Ne veniant reges Assyriorum et inveniant aquarum abundantiam!”. (Liber II Paralipomenon 32, 4)
Attamen sic in legatione principum Babylonis, qui missi fuerant ad eum, ut interrogarent de portento, quod acciderat super terram, dereliquit eum Deus, ut tentaretur, et nota fierent omnia, quae erant in corde eius. (Liber II Paralipomenon 32, 31)
Iamque venerat mensis septi mus, et erant filii Israel in civita tibus suis. Congregatus est ergo populus quasi vir unus in Ierusalem. (Liber Esdrae 3, 1)
A me ergo positum est decretum, ut omnis homo, qui hanc mutaverit iussionem, tollatur lignum de domo ipsius et erigatur et configatur in eo; domus autem eius ponatur in sterquilinium. (Liber Esdrae 6, 11)
Et nunc sicut caro fratrum nostrorum sic caro nostra est, et sicut filii eorum ita et filii nostri; ecce nos subiugamus filios nostros et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris quaedam iam in servitute subiugatae sunt, nec habemus unde possint redimi, quia agros nostros et vineas nostras alii possident”. (Liber Nehemiae 5, 5)
quin potius in opere muri restauravi et agrum non emi; et omnes pueri mei congregati ad opus erant. (Liber Nehemiae 5, 16)
Congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam, quae est ante portam Aquarum, et dixerunt Esdrae scribae, ut afferret librum legis Moysi, quam praece perat Dominus Israeli. (Liber Nehemiae 8, 1)
Et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi, sacerdotes et Levitae ad Esdram scribam, ut intellegerent verba legis. (Liber Nehemiae 8, 13)
Et Phethahia filius Mesezabel de filiis Zara filii Iudae, legatus regis in omni negotio populi. (Liber Nehemiae 11, 24)