Mosaico decorativo

Gefunden 412 Ergebnisse für: Fructus Spiritus

  • Igitur ille Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior erat in eo. Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum; (Prophetia Danielis 6, 4)

  • Horruit spiritus meus: ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me. (Prophetia Danielis 7, 15)

  • Et apprehendit eum angelus Domini in vertice eius et portavit eum capillo capitis sui posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui. (Prophetia Danielis 14, 36)

  • Populus meus in ligno suo interrogat, et baculus eius annuntiat ei; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicantur a Deo suo. (Prophetia Osee 4, 12)

  • Ligabit spiritus eos in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis. (Prophetia Osee 4, 19)

  • Non dabunt opera sua, ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationis in medio eorum, et Dominum non cognoverunt. (Prophetia Osee 5, 4)

  • Vitis frondosa Israel, fructum producens sibi; secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, iuxta ubertatem terrae suae decoravit simulacra. (Prophetia Osee 10, 1)

  • Ephraim, quid ei ultra idola? Ego exaudio et respicio in eum. Ego ut abies virens: ex me fructus tuus invenitur”. (Prophetia Osee 14, 9)

  • Et convertam captivitatem populi mei Israel; et aedificabunt civitates vastatas et inhabitabunt et plantabunt vineas et bibent vinum earum et facient hortos et comedent fructus eorum. (Prophetia Amos 9, 14)

  • Numquid maledicta est domus Iacob? Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt actiones eius? Nonne verba eius bona sunt cum eo, qui recte graditur? (Prophetia Michaeae 2, 7)

  • Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, iudicio et virtute, ut annuntiem Iacob scelus suum et Israel peccatum suum. (Prophetia Michaeae 3, 8)

  • Vae, qui dicit ligno: “Expergiscere!”, “Surge!” lapidi tacenti! Numquid ipse docere poterit? Ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus eius. (Prophetia Habacuc 2, 19)


"Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos". São Padre Pio de Pietrelcina