Gefunden 80 Ergebnisse für: Fratris
habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui, (Liber Genesis 27, 44)
Erue me de manu fratris mei, de manu Esau, quia valde eum timeo; ne forte veniens percutiat matrem cum filiis. (Liber Genesis 32, 12)
Dixit ergo Iudas ad Onan: “Ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo”. (Liber Genesis 38, 8)
Ille, sciens non sibi nasci hunc filium, introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram, ne proles fratris nomine nasceretur. (Liber Genesis 38, 9)
En oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quia os meum est, quod loquitur ad vos. (Liber Genesis 45, 12)
Cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui, flevit, illo quoque similiter flente, super collum eius. (Liber Genesis 45, 14)
Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris, sinistram autem super caput Manasse, qui maior natu erat, commutans manus. (Liber Genesis 48, 14)
Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis, quia turpitudo fratris tui est. (Liber Leviticus 18, 16)
Qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suae et viderit turpitudinem eius, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefaria res est; occidentur in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem sororis suae revelaverit, portabit iniquitatem suam. (Liber Leviticus 20, 17)
Qui duxerit uxorem fratris sui, immunditia est, turpitudinem fratris sui revelavit: absque liberis erunt. (Liber Leviticus 20, 21)
nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput eius est. (Liber Numeri 6, 7)
atque dixerunt: “Tibi domino nostro praecepit Dominus, ut terram sorte divideres filiis Israel et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares hereditatem debitam patri; (Liber Numeri 36, 2)