Gefunden 472 Ergebnisse für: Filium
Mortuus est ergo iuxta sermonem Domini, quem locutus est Elias. Et regnavit Ioram frater eius pro eo anno secundo Ioram filii Iosaphat regis Iudae; non enim habebat filium. (Liber II Regum 1, 17)
Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum. Et facta est indignatio magna super Israel; statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam. (Liber II Regum 3, 27)
Cumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum: “Affer mihi adhuc vas”. Et ille respondit: “Non habeo”. Stetitque oleum. (Liber II Regum 4, 6)
Et ait: “Quid ergo vult, ut faciam ei?”. Dixitque Giezi: “Ne quaeras; filium enim non habet, et vir eius senex est”. (Liber II Regum 4, 14)
dixit ad eam: “In tempore isto, in anno altero, amplexaberis filium”. At illa respondit: “Noli, quaeso, domine mi, vir Dei, noli mentiri ancillae tuae”. (Liber II Regum 4, 16)
Et concepit mulier et peperit filium in tempore isto anni alterius, quo dixerat Eliseus. (Liber II Regum 4, 17)
Vade cito in occursum eius et dic ei: Rectene agitur circa te et circa virum tuum et circa filium tuum?”. Quae respondit: “Recte”. (Liber II Regum 4, 26)
Quae dixit illi: “Numquid petivi filium a domino meo? Numquid non dixi tibi: Ne illudas me?”. (Liber II Regum 4, 28)
Et ille vocavit Giezi et dixit ei: “Voca Sunamitin hanc”. Quae vocata ingressa est ad eum. Qui ait: “Tolle filium tuum”. (Liber II Regum 4, 36)
Venit illa et corruit ad pedes eius et adoravit super terram; tulitque filium suum et egressa est. (Liber II Regum 4, 37)
“Mulier ista dixit mihi: “Da filium tuum, ut comedamus eum hodie, et filium meum comedemus cras”. (Liber II Regum 6, 28)
Coximus ergo filium meum et comedimus. Dixique ei die altera: Da filium tuum, ut comedamus eum; quae abscondit filium suum”. (Liber II Regum 6, 29)