Mosaico decorativo

Gefunden 1389 Ergebnisse für: Filii

  • Filii nostri sicut novellae crescentes in iuventute sua; filiae nostrae sicut columnae angulares, sculptae ut structura templi. (Liber Psalmorum 144, 12)

  • Laetetur Israel in eo, qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo. (Liber Psalmorum 149, 2)

  • et imposuerunt omnes sibi diademata post mortem eius, et filii eorum post eos annis multis. Et multiplicata sunt mala in terra. (Liber I Maccabaeorum 1, 9)

  • In diebus illis exierunt ex Israel filii iniqui et suaserunt multis dicentes: “Eamus et disponamus testamentum cum gentibus, quae circa nos sunt, quia, ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala”. (Liber I Maccabaeorum 1, 11)

  • In diebus illis surrexit Mattha thias filius Ioannis filii Simeonis sacerdos ex filiis Ioarib ab Ierusalem et consedit in Modin. (Liber I Maccabaeorum 2, 1)

  • Et scidit vestimenta sua Matthathias et filii eius et operuerunt se ciliciis et planxerunt valde. (Liber I Maccabaeorum 2, 14)

  • Et multi de Israel accesserunt ad eos, et Matthathias et filii eius congregati sunt. (Liber I Maccabaeorum 2, 16)

  • Nunc accede primus et fac iussum regis, sicut fecerunt omnes gentes et viri Iudae et qui remanserunt in Ierusalem, et eris tu et filii tui inter amicos regis et tu et filii tui glorificabimini et argento et auro et muneribus multis”. (Liber I Maccabaeorum 2, 18)

  • et ego et filii mei et fratres mei ibimus in testamento patrum nostrorum. (Liber I Maccabaeorum 2, 20)

  • Et fugit ipse et filii eius in montes, et reliquerunt quaecumque habebant in civitate. (Liber I Maccabaeorum 2, 28)

  • ipsi et filii eorum et mulieres eorum et pecora eorum, quoniam induraverant super eos mala. (Liber I Maccabaeorum 2, 30)

  • Et insurrexerunt in eos in bello sabbatis; et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum. (Liber I Maccabaeorum 2, 38)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina