Gefunden 1389 Ergebnisse für: Filii
Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum, erant enim viri fortissimi; (Liber I Paralipomenon 26, 6)
filii ergo Semeiae: Othni et Raphael et Obed, Elzabad, fratres eius viri fortissimi, Eliu quoque et Samachias; (Liber I Paralipomenon 26, 7)
omnes hi de filiis Obededom, ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom. (Liber I Paralipomenon 26, 8)
Porro Meselemiae filii et fratres eorum robustissimi decem et octo. (Liber I Paralipomenon 26, 9)
De Hosa autem, de filiis Merari, erant filii: Semri princeps — non enim fuerat primogenitus, et idcirco posuerat eum pater eius in principem — (Liber I Paralipomenon 26, 10)
Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus; omnes hi filii et fratres Hosa tredecim. (Liber I Paralipomenon 26, 11)
Filii Iahiel et Zetham et Ioel fratrum eius erant super thesauros domus Domini. (Liber I Paralipomenon 26, 22)
Subael filius Gersam filii Moysi praepositus thesauris. (Liber I Paralipomenon 26, 24)
De Isaaritis vero erant Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israel praefecti et iudices. (Liber I Paralipomenon 26, 29)
Filii autem Israel secundum numerum suum, principes fa miliarum, tribuni et centuriones et praefecti, qui ministrabant regi iuxta turmas suas ingredientes et egredientes per singulos menses in anno, unaquaeque turma viginti quattuor milia. (Liber I Paralipomenon 27, 1)
Sed et universi principes et fortes et cuncti filii regis David dederunt manum subicientes se Salomoni regi. (Liber I Paralipomenon 29, 24)
altare quoque aeneum, quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri filii Hur, ibi erat coram tabernaculo Domini; ibique requisivit eum Salomon et omnis ecclesia. (Liber II Paralipomenon 1, 5)