Mosaico decorativo

Gefunden 480 Ergebnisse für: Fili Hominis

  • Clama et ulula, fili hominis, quia hic directus est in populum meum, hic in cunctos duces Israel, qui gladio traditi sunt cum populo meo. (Prophetia Ezechielis 21, 17)

  • Tu ergo, fili hominis, propheta et percute manu ad manum. Et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum: hic est gladius occisionis magnae, qui eos circumdat, (Prophetia Ezechielis 21, 19)

  • “Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis: de terra una egrediantur ambae; et indicem statue, in capite viae civitatis statue. (Prophetia Ezechielis 21, 24)

  • Et tu, fili hominis, propheta et dic: Haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad opprobrium eorum; et dices: Gladius, gladius est evaginatus ad occidendum, limatus ad consumendum, ut fulgeat, (Prophetia Ezechielis 21, 33)

  • “Et tu, fili hominis, num iudicas, num iudicas civitatem sanguinum? (Prophetia Ezechielis 22, 2)

  • “Fili hominis, versa est mihi domus Israel in scoriam; omnes isti argentum et aes et stannum et ferrum et plumbum in medio fornacis, scoria facti sunt. (Prophetia Ezechielis 22, 18)

  • “Fili hominis, dic ei: Tu es terra, super quam non cecidit pluvia neque imber in die furoris, (Prophetia Ezechielis 22, 24)

  • “Fili hominis, duae mulieres filiae matris unius fuerunt (Prophetia Ezechielis 23, 2)

  • Et ait Dominus ad me: “Fili hominis, numquid iudicas Oollam et Oolibam? Annuntia ergo eis scelera earum. (Prophetia Ezechielis 23, 36)

  • “Fili hominis, scribe tibi nomen diei huius, in qua aggressus est rex Babylonis adversum Ierusalem hodie. (Prophetia Ezechielis 24, 2)

  • “Fili hominis, ecce ego tollo a te delicias oculorum tuorum in plaga, et non planges neque plorabis, neque fluent lacrimae tuae. (Prophetia Ezechielis 24, 16)

  • Et tu, fili hominis, ecce in die, quo tollam ab eis fortitudinem eorum et gaudium magnificentiae et delicias oculorum eorum et desiderium animae eorum, filios et filias eorum; (Prophetia Ezechielis 24, 25)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina