Gefunden 45 Ergebnisse für: Fiant

  • Sinus matris obliviscatur eius, dulcedo illius vermes fiant; non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum iniquitas. (Liber Iob 24, 20)

  • Muta fiant labia dolosa, quae loquuntur adversus iustum proterva in superbia et in abusione. (Liber Psalmorum 31, 19)

  • Fiant tamquam pulvis ante ventum, et angelus Domini impellens eos; (Liber Psalmorum 35, 5)

  • Ne fiant sicut patres eorum, generatio rebellis et exasperans; generatio, quae non firmavit cor suum, et non fuit fidelis Deo spiritus eius. (Liber Psalmorum 78, 8)

  • Fiant dies eius pauci, et ministerium eius accipiat alter. (Liber Psalmorum 109, 8)

  • Fiant filii eius orphani, et uxor eius vidua. (Liber Psalmorum 109, 9)

  • Fiant nati eius in interitum, in generatione una deleatur nomen eorum. (Liber Psalmorum 109, 13)

  • Fiant contra Dominum semper, et disperdat de terra memoriam eorum. (Liber Psalmorum 109, 15)

  • Fiant sicut fenum tectorum, quod, priusquam evellatur, exaruit; (Liber Psalmorum 129, 6)

  • Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae. (Liber Psalmorum 130, 2)

  • Et, si multam peritiam desiderat quis, scit praeterita et futura conicit, novit versutias sermonum et solutiones aenigmatum, signa et monstra scit, antequam fiant, et eventus momentorum et temporum. (Liber Sapientiae 8, 8)

  • ut opprimant in iudicio pauperes et vim faciant causae humilium populi mei, ut fiant viduae praeda eorum, et pupillos diripiant! (Liber Isaiae 10, 2)


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina