Gefunden 39 Ergebnisse für: Fames

  • ad haec mors, sanguis, contentio et romphaea, oppressiones, fames et contritio et flagella. (Liber Ecclesiasticus 40, 9)

  • Duo sunt quae occurrerunt tibi; quis contristabitur super te? Vastitas et contritio et fames et gladius; quis consolabitur te? (Liber Isaiae 51, 19)

  • Et dixi: “Heu, Domine Deus! Ecce prophetae dicunt eis: “Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis, sed pacem veram dabit vobis in loco isto””. (Liber Ieremiae 14, 13)

  • Idcirco haec dicit Dominus contra prophetas, qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes: “Gladius et fames non erit in terra hac”: In gladio et fame consumentur prophetae illi; (Liber Ieremiae 14, 15)

  • gladius, quem vos formidatis, ibi comprehendet vos in terra Aegypti, et fames, pro qua estis solliciti, adhaerebit vobis in Aegypto, et ibi moriemini. (Liber Ieremiae 42, 16)

  • Mense autem quarto, nona mensis, obtinuit fames in civitate, et non erant alimenta populo terrae. (Liber Ieremiae 52, 6)

  • Gladius foris, pestis et fames intrinsecus. Qui in agro est, gladio morietur; et, qui in civitate, fame et pestilentia devorabuntur. (Prophetia Ezechielis 7, 15)

  • Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt fames et terrae motus per loca; (Evangelium secundum Matthaeum 24, 7)

  • Exsurget enim gens super gentem, et regnum super regnum, erunt terrae motus per loca, erunt fames; initium dolorum haec. (Evangelium secundum Marcum 13, 8)

  • In veritate autem dico vobis: Multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta est fames magna in omni terra; (Evangelium secundum Lucam 4, 25)

  • Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse coepit egere. (Evangelium secundum Lucam 15, 14)

  • et terrae motus magni et per loca fames et pestilentiae erunt, terroresque et de caelo signa magna erunt. (Evangelium secundum Lucam 21, 11)


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina