Gefunden 4294 Ergebnisse für: Fé
Iura ergo per Deum, ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae; sed iuxta fidem, quam feci tibi, facies mihi et terrae, in qua versatus es advena”. (Liber Genesis 21, 23)
Responditque Abimelech: “Nescivi quis fecerit hanc rem; sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie”. (Liber Genesis 21, 26)
Cui dixit Abimelech: “Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti seorsum?”. (Liber Genesis 21, 29)
Ait: “Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac et vade in terram Moria; atque offer eum ibi in holocaustum super unum montium, quem monstravero tibi”. (Liber Genesis 22, 2)
“Per memetipsum iuravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem et non pepercisti filio tuo unigenito, (Liber Genesis 22, 16)
Dixitque Abraham ad servum seniorem domus suae, qui praeerat omnibus, quae habebat: “Pone manum tuam subter femur meum, (Liber Genesis 24, 2)
Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et iuravit illi super hac re. (Liber Genesis 24, 9)
Tulitque servus decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius portans secum; profectusque perrexit in Aram Naharaim ad urbem Nachor. (Liber Genesis 24, 10)
Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquae vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit: (Liber Genesis 24, 11)
Igitur puella, cui ego dixero: "Inclina hydriam tuam, ut bibam", et illa responderit: "Bibe, quin et camelis tuis dabo potum", ipsa est, quam praeparasti servo tuo Isaac, et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo”. (Liber Genesis 24, 14)
Ille autem contemplabatur eam tacitus, scire volens utrum prosperum fecisset iter suum Dominus an non. (Liber Genesis 24, 21)
Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban, qui festinus egressus est ad hominem, ubi erat fons. (Liber Genesis 24, 29)