Gefunden 4294 Ergebnisse für: Fé
Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, praeter arietem, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia. (Liber Numeri 5, 8)
Omnis quoque praelibatio rerum sacrarum, quas offerunt filii Israel, ad sacerdotem pertinet; (Liber Numeri 5, 9)
et, quidquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit”. (Liber Numeri 5, 10)
adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem ephi farinae hordeaceae. Non fundet super eam oleum nec imponet tus, quia sacrificium zelotypiae est et oblatio investigans adulterium. (Liber Numeri 5, 15)
Afferet igitur eam sacerdos et statuet coram Domino; (Liber Numeri 5, 16)
adiurabit eam sacerdos iuramento maledictionis: "Det te Dominus in maledictionem, iuramentum in medio populi tui; putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur; (Liber Numeri 5, 21)
ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur!". Et respondebit mulier: "Amen, amen". (Liber Numeri 5, 22)
pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur in memoriale, et incendat super altare; et deinde potum det mulieri aquas amarissimas. (Liber Numeri 5, 26)
Quas cum biberit, si polluta est et, contempto viro, adulterii rea, pertransibunt eam aquae maledictionis et, inflato ventre, computrescet femur; eritque mulier in maledictionem omni populo eius. (Liber Numeri 5, 27)
maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos iuxta omnia, quae scripta sunt; (Liber Numeri 5, 30)
“Loquere ad filios Israel et dices ad eos: Vir sive mulier cum fecerint votum, ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare, (Liber Numeri 6, 2)
In octava autem die offeret duos turtures vel duos pullos columbae sacerdoti in introitu tabernaculi conventus, (Liber Numeri 6, 10)