Gefunden 4294 Ergebnisse für: Fé
ad quos respondi, quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem, priusquam is, qui accusatur, praesentes habeat accusatores locumque defendendi se ab accusatione accipiat. (Actus Apostolorum 25, 16)
de quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malis; (Actus Apostolorum 25, 18)
Agrippa autem ad Festum: “Volebam et ipse hominem audire!”. “Cras, inquit, audies eum”. (Actus Apostolorum 25, 22)
Altera autem die, cum venisset Agrippa et Berenice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, et iubente Festo, adductus est Paulus. (Actus Apostolorum 25, 23)
Et dicit Festus: “Agrippa rex et omnes, qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc, de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis et hic, clamantes non oportere eum vivere amplius. (Actus Apostolorum 25, 24)
Ego vero comperi nihil dignum eum morte fecisse, ipso autem hoc appellante Augustum, iudicavi mittere. (Actus Apostolorum 25, 25)
“De omnibus, quibus accusor a Iudaeis, rex Agrippa, aestimo me beatum, apud te cum sim defensurus me hodie, (Actus Apostolorum 26, 2)
quod et feci Hierosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta, et cum occiderentur, detuli sententiam; (Actus Apostolorum 26, 10)
Sic autem eo rationem reddente, Festus magna voce dixit: “Insanis, Paule; multae te litterae ad insaniam convertunt!”. (Actus Apostolorum 26, 24)
At Paulus: “Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba eloquor. (Actus Apostolorum 26, 25)
Agrippa autem Festo dixit: “Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Caesarem”. (Actus Apostolorum 26, 32)
cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur. (Actus Apostolorum 27, 15)