Gefunden 4294 Ergebnisse für: Fé
Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen eius. Et dicebant: “Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes in illo”. (Evangelium secundum Marcum 6, 14)
Et cum dies opportunus accidisset, quo Herodes natali suo cenam fecit principibus suis et tribunis et primis Galilaeae, (Evangelium secundum Marcum 6, 21)
Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: “Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae”. (Evangelium secundum Marcum 6, 25)
et statim misso spiculatore rex praecepit afferri caput eius. Et abiens decollavit eum in carcere (Evangelium secundum Marcum 6, 27)
Et praecepit illis, ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fenum. (Evangelium secundum Marcum 6, 39)
et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse. (Evangelium secundum Marcum 6, 55)
et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi: “Effetha”, quod est: “Adaperire”. (Evangelium secundum Marcum 7, 34)
Et eo amplius admirabantur dicentes: “Bene omnia fecit, et surdos facit audire et mutos loqui!”. (Evangelium secundum Marcum 7, 37)
Et praecipiebat eis dicens: “Videte, cavete a fermento pharisaeorum et fermento Herodis!”. (Evangelium secundum Marcum 8, 15)
Sed dico vobis: Et Elias venit; et fecerunt illi, quaecumque volebant, sicut scriptum est de eo”. (Evangelium secundum Marcum 9, 13)
Et confestim omnis populus videns eum stupefactus est, et accurrentes salutabant eum. (Evangelium secundum Marcum 9, 15)
Qui respondens eis dicit: “O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? Quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me”. (Evangelium secundum Marcum 9, 19)