Gefunden 4294 Ergebnisse für: Fé
Nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quaecumque feceris illi, quoniam et Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam. (Liber Ecclesiasticus 12, 7)
pauper locutus est, et dicunt: “Quis est hic?” et, si offenderit, insuper subvertent illum. (Liber Ecclesiasticus 13, 29)
Felix, quem non condemnat anima sua, et non excidit a spe sua. (Liber Ecclesiasticus 14, 2)
Et, si bene fecerit, ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam. (Liber Ecclesiasticus 14, 7)
Fili, si habes, benefac tecum et Deo dignas oblationes offer. (Liber Ecclesiasticus 14, 11)
Memor esto quoniam mors non tardat, et decretum inferorum quia non demonstratum est tibi; decretum enim huius mundi: morte morietur. (Liber Ecclesiasticus 14, 12)
ante obitum tuum operare iustitiam, quoniam non est apud inferos quaerere voluptates. (Liber Ecclesiasticus 14, 17)
qui respicit per fenestras illius et in ianuis illius audiens; (Liber Ecclesiasticus 14, 24)
protegetur sub tegmine illius a fervore et in gloria eius requiescet. (Liber Ecclesiasticus 14, 27)
Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum; (Liber Ecclesiasticus 17, 1)
precare ante faciem Domini et minue offendicula. (Liber Ecclesiasticus 17, 22)
Altissimum quis laudabit in inferis pro vivis et dantibus confessionem Deo? (Liber Ecclesiasticus 17, 25)