Gefunden 4294 Ergebnisse für: Fé
Cum defecerint ligna, exstinguetur ignis, et, susurrone subtracto, iurgia conquiescent. (Liber Proverbiorum 26, 20)
Melior est manifesta correptio quam amor absconditus. (Liber Proverbiorum 27, 5)
Tolle vestimentum eius, qui spopondit pro extraneo, et pro alienis aufer ei pignus. (Liber Proverbiorum 27, 13)
Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui. (Liber Proverbiorum 27, 17)
Infernus et Perditio numquam implentur, similiter et oculi hominum insatiabiles. (Liber Proverbiorum 27, 20)
Si pilo contuderis stultum in pila quasi ptisanas, non auferetur ab eo stultitia eius. (Liber Proverbiorum 27, 22)
Nudata sunt prata, et apparuerunt herbae virentes, et collecta sunt fena de montibus; (Liber Proverbiorum 27, 25)
Qui coacervat divitias suas usuris et fenore, liberali in pauperes congregat eas. (Liber Proverbiorum 28, 8)
Qui abscondit scelera sua, non prosperabit; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. (Liber Proverbiorum 28, 13)
Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari, non erit innocens. (Liber Proverbiorum 28, 20)
Festinat ditari vir invidus, ignorat quod egestas superveniet ei. (Liber Proverbiorum 28, 22)
Totum spiritum suum profert stultus; sapiens mitigat eum in posterum. (Liber Proverbiorum 29, 11)