Gefunden 4294 Ergebnisse für: Fé
Cum animae suae in vita ipsius benedixerit: “Laudabunt te quod benefecisti tibi”, (Liber Psalmorum 49, 19)
Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, iumentorum mille in montibus. (Liber Psalmorum 50, 10)
Sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae proferebas opprobrium. (Liber Psalmorum 50, 20)
Haec fecisti, et tacui. Existimasti quod eram tui similis. Arguam te et statuam illa contra faciem tuam. (Liber Psalmorum 50, 21)
Tibi, tibi soli peccavi et malum coram te feci, ut iustus inveniaris in sententia tua et aequus in iudicio tuo. (Liber Psalmorum 51, 6)
Ecce enim veritatem in corde dilexisti et in occulto sapientiam manifestasti mihi. (Liber Psalmorum 51, 8)
Ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. (Liber Psalmorum 51, 13)
Non enim sacrificio delectaris; holocaustum, si offeram, non placebit. (Liber Psalmorum 51, 18)
Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est, in conspectu sanctorum tuorum. (Liber Psalmorum 52, 11)
iniquitas et labor et insidiae in medio eius; et non defecit de plateis eius fraudulentia et dolus. (Liber Psalmorum 55, 12)
Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes, quoniam nequitiae in habitaculis eorum, in medio eorum. (Liber Psalmorum 55, 16)
Clamabo ad Deum Altissimum, Deum, qui benefecit mihi. (Liber Psalmorum 57, 3)