Gefunden 4294 Ergebnisse für: Fé
Et consummati sunt sermones confessionis Thobis. Et mortuus est in pace annorum centum duodecim et sepultus est praeclare in Nineve. (Liber Thobis 14, 1)
Sexaginta autem et duorum annorum erat, cum invalidus oculis factus est; et, postquam lucem recepit, vixit in bonis et fecit eleemosynas et proposuit benedicere Deum et confiteri magnitudini Dei. (Liber Thobis 14, 2)
sed, quocumque die sepelieris matrem tuam circa me, eodem die noli manere in finibus eius. Video enim quia multa iniquitas est in illa, et fictio multa perficitur in illa, et non confunduntur. Vide, fili, quae fecit Nadab Achicaro, qui eum nutrivit. Nonne vivus deductus est in terram? Sed tradidit Deus infamiam ante faciem ipsius, et Achicarus exiit ad lucem, Nadab autem intravit in tenebras aeternas, quia quaesivit occidere Achicarum. Cum faciebat eleemosynam, exiit de laqueo mortis, quem fixerat ei Nadab, et Nadab cecidit in laqueum mortis, et perdidit illum. (Liber Thobis 14, 10)
Et, antequam moreretur, vidit et audivit perditionem Nineves et vidit captivitatem illius in Mediam adductam, quam adduxit Asuerus rex Mediae, et benedixit Deum in omnibus, quae fecit filiis Nineves et Assyriae. Et gavisus est, antequam moreretur, in Nineve, et benedixit Dominum Deum in omnia saecula saeculorum. (Liber Thobis 14, 15)
et aedificavit in Ecbatanis et in circuitu muros ex lapidibus excisis in latitudinem cubitorum trium et in longitudinem cubitorum sex et fecit altitudinem muri cubitorum septuaginta et latitudinem eius cubitorum quinquaginta (Liber Iudith 1, 2)
Et fecit portas eius portas exsurgentes in altitudinem cubitorum septuaginta et in latitudinem earum cubitis quadraginta in exitum virtutis potentium eius et in dispositiones peditum eius. (Liber Iudith 1, 4)
Et fecit bellum in diebus illis rex Nabuchodonosor ad Arphaxad regem in campo magno, hic est campus in finibus Ragau. (Liber Iudith 1, 5)
Et factum est, cum consummasset consilium suum, vocavit Nabuchodonosor rex Assyriorum Holofernen principem militiae virtutis suae, qui erat secundus post se, (Liber Iudith 2, 4)
Et exiit Holofernes a facie domini sui et vocavit omnes praefectos et duces et magistratus virtutis Assyriae (Liber Iudith 2, 14)
Et exiit a Nineve ipse et omnis virtus eius in profectionem, ut praecederet regem Nabuchodonosor et cooperiret omnem faciem terrae, quae est ad occasum, in quadrigis et equitibus et peditibus electis suis. (Liber Iudith 2, 19)
Et venerunt viri ad Holofernen et nuntiaverunt ei secundum verba haec. (Liber Iudith 3, 5)
Et audierunt filii Israel, qui habitabant in Iudaea, omnia, quaecumque fecerat gentibus Holofernes princeps militiae Nabuchodonosor regis Assyriorum, et quemadmodum spoliaverat omnia sancta eorum et dederat ea in exterminium. (Liber Iudith 4, 1)