Gefunden 7 Ergebnisse für: Exsulta

  • Exsulta et lauda, quae habitas in Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israel”. (Liber Isaiae 12, 6)

  • Laudate, caeli, et exsulta, terra; iubilate, montes, laudem, quia consolatur Dominus populum suum et pauperum suorum miseretur. (Liber Isaiae 49, 13)

  • Exsulta, sterilis, quae non peperisti, laetare, gaude, quae non parturisti, quoniam multi sunt filii desertae magis quam filii nuptae, dicit Dominus. (Liber Isaiae 54, 1)

  • Noli timere, terra; exsulta et laetare, quoniam magna Dominus operatus est. (Prophetia Ioel 2, 21)

  • Lauda, filia Sion; iubilate, Israel! Laetare et exsulta in omni corde, filia Ierusalem! (Prophetia Sophoniae 3, 14)

  • Exsulta satis, filia Sion; iubila, filia Ierusalem. Ecce rex tuus venit tibi iustus et salvator ipse, pauper et sedens super asinum et super pullum filium asinae. (Prophetia Zachariae 9, 9)

  • Exsulta super eam, caelum, et sancti et apostoli et prophetae, quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa!”. (Apocalypsis Ioannis 18, 20)


“Apóie-se, como faz Nossa Senhora, à cruz de Jesus e nunca lhe faltará conforto”. São Padre Pio de Pietrelcina