Gefunden 4238 Ergebnisse für: Eum
Et dixit Dominus ad Samuelem: “Ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius, quoniam abieci eum; nec iuxta intuitum hominis iudico: homo enim videt ea, quae parent, Dominus autem intuetur cor”. (Liber I Samuelis 16, 7)
Et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuele, qui dixit: “Nec hunc elegit Dominus”. (Liber I Samuelis 16, 8)
Dixitque Samuel ad Isai: “Numquid iam completi sunt filii?”. Qui respondit: “Adhuc reliquus est minimus et pascit oves”. Et ait Samuel ad Isai: “Mitte et adduc eum; nec enim discumbemus prius quam huc ille venerit”. (Liber I Samuelis 16, 11)
Misit ergo et adduxit eum; erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie. Et ait Dominus: “Surge, unge eum; ipse est enim”. (Liber I Samuelis 16, 12)
Tulit igitur Samuel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius; et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum. Surgensque Samuel abiit in Rama. (Liber I Samuelis 16, 13)
Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino. (Liber I Samuelis 16, 14)
Dixeruntque servi Saul ad eum: “Ecce spiritus Dei malus exagitat te. (Liber I Samuelis 16, 15)
Et ait Saul ad servos suos: “Providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me”. (Liber I Samuelis 16, 17)
Et venit David ad Saul et stetit coram eo; at ille dilexit eum nimis, et factus est eius armiger. (Liber I Samuelis 16, 21)
Hastile autem hastae eius erat quasi liciatorium texentium, ipsum autem ferrum hastae eius sescentos siclos habebat ferri; et armiger eius antecedebat eum. (Liber I Samuelis 17, 7)
Si quiverit pugnare mecum et percusserit me, erimus vobis servi; si autem ego praevaluero et percussero eum, vos servi eritis et servietis nobis”. (Liber I Samuelis 17, 9)
Omnes autem Israelitae, cum vidissent virum, fugerunt a facie eius timentes eum valde. (Liber I Samuelis 17, 24)