Gefunden 4238 Ergebnisse für: Eum
At ille intuens eum et timore correptus dixit: “Quid est, domine?”. Dixit autem illi: “Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. (Actus Apostolorum 10, 4)
Et cum esuriret, voluit gustare; parantibus autem eis, cecidit super eum mentis excessus, (Actus Apostolorum 10, 10)
et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti in terram, (Actus Apostolorum 10, 11)
Et facta est vox ad eum: “Surge, Petre, occide et manduca!”. (Actus Apostolorum 10, 13)
Et vox iterum secundo ad eum: “Quae Deus purificavit, ne tu commune dixeris”. (Actus Apostolorum 10, 15)
Qui dixerunt: “Cornelius centurio, vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te”. (Actus Apostolorum 10, 22)
Invitans igitur eos recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum eis, et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum. (Actus Apostolorum 10, 23)
Petrus vero levavit eum dicens: “Surge, et ego ipse homo sum”. (Actus Apostolorum 10, 26)
sed in omni gente, qui timet eum et operatur iustitiam, acceptus est illi. (Actus Apostolorum 10, 35)
Iesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute, qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a Diabolo, quoniam Deus erat cum illo. (Actus Apostolorum 10, 38)
Hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri (Actus Apostolorum 10, 40)
Huic omnes Prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum”. (Actus Apostolorum 10, 43)