Gefunden 4238 Ergebnisse für: Eum
Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisaeos; et dixerunt eis illi: “Quare non adduxistis eum?”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 45)
Numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex pharisaeis? (Evangelium secundum Ioannem 7, 48)
Dicit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum antea, qui unus erat ex ipsis: (Evangelium secundum Ioannem 7, 50)
Diluculo autem iterum venit in templum, et omnis populus veniebat ad eum, et sedens docebat eos. (Evangelium secundum Ioannem 8, 2)
Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra. (Evangelium secundum Ioannem 8, 6)
Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se et dixit eis: “Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat”; (Evangelium secundum Ioannem 8, 7)
Respondit Iesus et dixit eis: “Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum, quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado. (Evangelium secundum Ioannem 8, 14)
Et si iudico ego, iudicium meum verum est, quia solus non sum, sed ego et, qui me misit, Pater. (Evangelium secundum Ioannem 8, 16)
Dicebant ergo ei: “Ubi est Pater tuus?”. Respondit Iesus: “Neque me scitis neque Patrem meum; si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 19)
Haec verba locutus est in gazophylacio docens in templo; et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora eius. (Evangelium secundum Ioannem 8, 20)
Haec illo loquente, multi crediderunt in eum. (Evangelium secundum Ioannem 8, 30)
Vos facitis opera patris vestri”. Dixerunt itaque ei: “Nos ex fornicatione non sumus nati; unum patrem habemus Deum!”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 41)