Gefunden 4238 Ergebnisse für: Eum
et ait princeps eunuchorum ad Daniel: “Timeo ego dominum meum regem, qui constituit vobis cibum et potum; qui si viderit vultus vestros macilentiores prae ceteris adulescentibus coaevis vestris, condemnabitis caput meum regi”. (Prophetia Danielis 1, 10)
et omnia, in quibus habitant filii hominum et bestiae agri volucresque caeli, dedit in manu tua et te dominum universorum constituit: tu es caput aureum. (Prophetia Danielis 2, 38)
Et post te consurget regnum aliud minus te et regnum tertium aliud aereum, quod imperabit universae terrae. (Prophetia Danielis 2, 39)
Tunc rex Danielem in sublime extulit et munera multa et magna dedit ei et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis et principem praefectorum super cunctos sapientes Babylonis. (Prophetia Danielis 2, 48)
Et ambulabant in medio flammae laudantes Deum et benedicentes Domino. (Prophetia Danielis 3, 24)
Benedicite, omnia opera Domini, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 57)
Benedicite, caeli, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 58)
Benedicite, angeli Domini, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 59)
Benedicite, aquae omnes, quae super caelos sunt, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 60)
Benedicat omnis virtus Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 61)
Benedicite, sol et luna, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 62)
Benedicite, stellae caeli, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 63)