Gefunden 4238 Ergebnisse für: Eum
qui relinquunt Deum, incident in illam, et exardebit in illis et non exstinguetur et immittetur in illos quasi leo et quasi pardus laedet illos. (Liber Ecclesiasticus 28, 27)
Propter mandatum assume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas eum vacuum. (Liber Ecclesiasticus 29, 12)
Quis est hic, et laudabimus eum? Fecit enim mirabilia in populo suo. (Liber Ecclesiasticus 31, 9)
In convivio vini non arguas proximum et non despicias eum in iucunditate illius; (Liber Ecclesiasticus 31, 41)
In opera constitue eum, sic enim condecet illum; quod si non obaudierit, curva illum compedibus, sed non immoderate in omnem carnem; verum sine iudicio nihil facias grave. (Liber Ecclesiasticus 33, 30)
Si est tibi servus unicus, sit tibi quasi anima tua, quoniam sicut te indigebis illo. Si est tibi servus unicus, quasi fratrem sic eum tracta, ne in sanguinem animae tuae irascaris. (Liber Ecclesiasticus 33, 31)
Si laeseris eum iniuste, in fugam convertetur; (Liber Ecclesiasticus 33, 32)
Oculi Domini super timentes eum: protector potentiae, firmamentum virtutis, tegimen ardoris et umbraculum meridiani, (Liber Ecclesiasticus 34, 19)
Qui baptizatur a mortuo et iterum tangit eum: quid proficit lavatio illius? (Liber Ecclesiasticus 34, 30)
Qui adorat Deum, in beneplacito suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit. (Liber Ecclesiasticus 35, 20)
Qui delinquit in conspectu eius, qui fecit eum, incidet in manus medici. (Liber Ecclesiasticus 38, 15)
et sicut cataclysmus aridam inebriavit. Sic ira ipsius gentes, quae non exquisierunt eum, disperdet, (Liber Ecclesiasticus 39, 28)