Gefunden 4238 Ergebnisse für: Eum
Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, quia Thobias et Sanaballat conduxerant eum. (Liber Nehemiae 6, 12)
Sed et laudabant eum coram me et verba mea nuntiabant ei; et Thobias mittebat epistulas, ut terreret me. (Liber Nehemiae 6, 19)
praeposui Hanani fratrem meum et Hananiam principem arcis supra Ierusalem — ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur — (Liber Nehemiae 7, 2)
Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum, quem ad hoc fecerant; et steterunt iuxta eum Matthathias et Sema et Anaia et Uria et Helcia et Maasia ad dexteram eius, et ad sinistram Phadaia, Misael et Melchia et Hasum et Hasbadana, Zacharia et Mosollam. (Liber Nehemiae 8, 4)
Et aperuit Esdras librum coram omni populo — super universum quippe populum eminebat — et, cum aperuisset eum, stetit omnis populus. (Liber Nehemiae 8, 5)
Et benedixit Esdras Domino, Deo magno; et respondit omnis populus: “Amen, amen”, elevans manus suas. Et incurvati sunt et adoraverunt Deum proni in terram. (Liber Nehemiae 8, 6)
Et consurrexerunt ad standum et legerunt in volumine legis Domini Dei sui per quartam partem diei; et per quartam partem confitebantur et adorabant Dominum Deum suum. (Liber Nehemiae 9, 3)
Surrexerunt autem super gradum Levitarum Iesua et Bani et Cadmihel, Sebania, Bunni, Serebia, Bani et Chanani et clamaverunt voce magna ad Dominum Deum suum. (Liber Nehemiae 9, 4)
Tu ipse, Domine Deus, qui elegisti Abram et eduxisti eum de Ur Chaldaeorum et posuisti nomen eius Abraham. (Liber Nehemiae 9, 7)
Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum et super turrim Furnorum et usque ad murum latissimum (Liber Nehemiae 12, 38)
“Numquid non in huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israel? Et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Israel; et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigenae. (Liber Nehemiae 13, 26)
Et exsiliens reliqui prandium, antequam ex illo gustarem, et sustuli eum de platea in unam domum, donec sol caderet, et illum sepelirem. (Liber Thobis 2, 4)