Gefunden 2327 Ergebnisse für: Eos
Et pepercisti eis annos multos et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum, et non audierunt; et tradidisti eos in manu populorum terrarum. (Liber Nehemiae 9, 30)
In misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptionem nec dereliquisti eos; quoniam Deus misericors et clemens es tu. (Liber Nehemiae 9, 31)
Praeceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos. (Liber Nehemiae 11, 23)
In dedicatione autem muri Ierusalem requisierunt Levitas de omnibus locis suis, ut adducerent eos in Ierusalem et facerent dedicationem in laetitia, in actione gratiarum et cantico et cymbalis, psalteriis et citharis. (Liber Nehemiae 12, 27)
Et ivit post eos Osaias et media pars principum Iudae (Liber Nehemiae 12, 32)
et fratres eius Semeia et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanael et Iudas et Hanani cum musicis David viri Dei; et Esdras scriba ante eos et in porta Fontis. (Liber Nehemiae 12, 36)
Et obtulerunt in die illa sacrificia magna et laetati sunt; Deus enim laetificaverat eos laetitia magna; sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est laetitia Ierusalem procul. (Liber Nehemiae 12, 43)
eo quod non occurrerint filiis Israel cum pane et aqua et conduxerint adversum eos Balaam ad maledicendum eis, et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem. (Liber Nehemiae 13, 2)
Et egi causam adversus magistratus et dixi: “Quare dereliquimus domum Dei?”. Et congregavi eos et feci stare in stationibus suis. (Liber Nehemiae 13, 11)
Et constitui super horrea Selemiam sacerdotem et Sadoc scribam et Phadaiam de Levitis et iuxta eos Hanan filium Zacchur, filium Matthaniae, quoniam fideles comprobati sunt; et ipsi curam habebant distribuendi partes fratribus suis. (Liber Nehemiae 13, 13)
Et contestatus sum eos et dixi eis: “Quare manetis ex adverso muri? Si iterum hoc feceritis, manum mittam in vos”. Itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato. (Liber Nehemiae 13, 21)
Sed et in diebus illis vidi Iudaeos, qui duxerant uxores Azotidas, Ammonitidas et Moabitidas. (Liber Nehemiae 13, 23)