Gefunden 1617 Ergebnisse für: Eorum
Amor quoque eorum et odium et invidiae simul perierunt, nec iam habent partem in hoc saeculo et in opere, quod sub sole geritur. (Liber Ecclesiastes 9, 6)
Haec cogitaverunt et erraverunt; excaecavit enim illos malitia eorum, (Liber Sapientiae 2, 21)
Sapientiam enim et disciplinam qui despicit, infelix est, et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum. (Liber Sapientiae 3, 11)
Mulieres eorum insensatae sunt, et nequissimi filii eorum, maledicta generatio eorum. (Liber Sapientiae 3, 12)
Iusti autem in perpetuum vivunt, et in Domino est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum. (Liber Sapientiae 5, 15)
Et sic correctae sunt semitae eorum, qui sunt in terris; et, quae tibi placent, didicerunt homines et salvati per sapientiam sunt”. (Liber Sapientiae 9, 18)
Direxit opera eorum in manibus prophetae sancti. (Liber Sapientiae 11, 1)
Diligis enim omnia, quae sunt, et nihil odisti eorum, quae fecisti; nec enim, si odisses, aliquid constituisses. (Liber Sapientiae 11, 24)
sed, paulatim iudicans, dabas locum paenitentiae, non ignorans quoniam nequam erat generatio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum: (Liber Sapientiae 12, 10)
Quorum si specie delectati, illa deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum melior est: speciei enim principium et auctor constituit ea. (Liber Sapientiae 13, 3)
Si autem virtutem et operationem eorum mirati, intellegant ab illis quanto, qui haec fecit, fortior est illis: (Liber Sapientiae 13, 4)
quos cum in palam homines honorare non possent, propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum efficta, evidentem imaginem regis, quem honorare volebant, fecerunt, ut illum, qui aberat, tamquam praesentem colerent sua sollicitudine. (Liber Sapientiae 14, 17)