Gefunden 1617 Ergebnisse für: Eorum
Et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israel, et Alcimus dux erat eorum, qui volebat fieri sacerdos; (Liber I Maccabaeorum 7, 5)
nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat et videat exterminium omne, quod fecit nobis et regioni regis, et puniat eos et omnes adiutores eorum”. (Liber I Maccabaeorum 7, 7)
Et non intenderunt sermonibus eorum; viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno. (Liber I Maccabaeorum 7, 11)
Et incubuit timor eorum et tremor in omnem populum, quia dixerunt: “Non est in eis veritas et iudicium; transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum, quod iuraverunt”. (Liber I Maccabaeorum 7, 18)
fac vindictam in homine isto et exercitu eius, et cadant in gladio. Memento blasphemias eorum et ne dederis eis mansionem”. (Liber I Maccabaeorum 7, 38)
Et acceperunt spolia eorum et praedam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram eius, quam extenderat superbe, et attulerunt et suspenderunt contra Ierusalem. (Liber I Maccabaeorum 7, 47)
et quia sunt potentes viribus. Et narraverunt proelia eorum et virtutes bonas, quas fecerunt in Galatia, quia obtinuerunt eos et duxerunt eos sub tributum, (Liber I Maccabaeorum 8, 2)
et regionem Indorum et Mediam et Lydiam et de optimis regionibus eorum et acceptas eas ab illo dederunt Eumeni regi; (Liber I Maccabaeorum 8, 8)
et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos et ceciderunt ex eis multi et captivas duxerunt uxores eorum et filios et diripuerunt eos et terram eorum possederunt et destruxerunt munitiones eorum et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem; (Liber I Maccabaeorum 8, 10)
cum amicis autem suis et, qui in ipsis requiem habebant, conservaverunt amicitiam; et obtinuerunt reges, qui prope et qui longe erant; et, quicumque audiebant nomen eorum, timebant eos; (Liber I Maccabaeorum 8, 12)
Et placuit sermo in conspectu eorum. (Liber I Maccabaeorum 8, 21)
Quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum, (Liber I Maccabaeorum 8, 24)