Gefunden 1617 Ergebnisse für: Eorum
igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: viam eorum super caput eorum reddam”. (Prophetia Ezechielis 9, 10)
Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum, (Prophetia Ezechielis 10, 8)
Et omne corpus eorum et terga et manus et pennae et rotae plena erant oculis in circuitu illis quattuor; (Prophetia Ezechielis 10, 12)
Quattuor per quattuor vultus unicuique, et quattuor alae unicuique, et similitudo manus hominis sub alis eorum; (Prophetia Ezechielis 10, 21)
et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quorum aspectum videram iuxta fluvium Chobar. Et singuli ante faciem suam gradiebantur. (Prophetia Ezechielis 10, 22)
Et elevavit me spiritus et duxit me ad portam domus Domini orientalem, quae respicit solis ortum; et ecce in introitu portae viginti quinque viri, et vidi in medio eorum Iezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banaiae, principes populi. (Prophetia Ezechielis 11, 1)
Et dabo eis cor aliud et spiritum novum tribuam in visceribus eorum; et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum, (Prophetia Ezechielis 11, 19)
Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis; transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est. (Prophetia Ezechielis 12, 3)
Et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum; tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans. (Prophetia Ezechielis 12, 4)
Ante oculos eorum perfode tibi parietem et efferes per eum; (Prophetia Ezechielis 12, 5)
in conspectu eorum in umeris portabis, in caligine efferes: faciem tuam velabis et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israel”. (Prophetia Ezechielis 12, 6)
Feci ergo, sicut praeceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu; et in caligine extuli in umeris portans in conspectu eorum. (Prophetia Ezechielis 12, 7)