Gefunden 2353 Ergebnisse für: Enim
Non enim audemus inserere aut comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant; sed ipsi se in semetipsis metientes et comparantes semetipsos sibi, non intellegunt. (Epistula II ad Corinthios 10, 12)
Non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nosmetipsos, usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi; (Epistula II ad Corinthios 10, 14)
non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Dominus commendat. (Epistula II ad Corinthios 10, 18)
Aemulor enim vos Dei aemulatione; despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. (Epistula II ad Corinthios 11, 2)
Existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis; (Epistula II ad Corinthios 11, 5)
Et non mirum, ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis; (Epistula II ad Corinthios 11, 14)
Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes; (Epistula II ad Corinthios 11, 19)
sustinetis enim, si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit. (Epistula II ad Corinthios 11, 20)
Nam, et si voluero gloriari, non ero insipiens, veritatem enim dicam; parco autem, ne quis in me existimet supra id, quod videt me aut audit ex me, (Epistula II ad Corinthios 12, 6)
Propter quod placeo mihi in infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus et in angustiis, pro Christo; cum enim infirmor, tunc potens sum. (Epistula II ad Corinthios 12, 10)
Factus sum insipiens. Vos me coegistis; ego enim debui a vobis commendari. Nihil enim minus fui ab his, qui sunt supra modum apostoli, tametsi nihil sum; (Epistula II ad Corinthios 12, 11)
Quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? Donate mihi hanc iniuriam. (Epistula II ad Corinthios 12, 13)