Gefunden 2353 Ergebnisse für: Enim
hic venit ad eum nocte et dixit ei: “Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister; nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo”. (Evangelium secundum Ioannem 3, 2)
Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. (Evangelium secundum Ioannem 3, 16)
Non enim misit Deus Filium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. (Evangelium secundum Ioannem 3, 17)
Hoc est autem iudicium: Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera. (Evangelium secundum Ioannem 3, 19)
Omnis enim, qui mala agit, odit lucem et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius; (Evangelium secundum Ioannem 3, 20)
nondum enim missus fuerat in carcerem Ioannes. (Evangelium secundum Ioannem 3, 24)
Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur; non enim ad mensuram dat Spiritum. (Evangelium secundum Ioannem 3, 34)
discipuli enim eius abierant in civitatem, ut cibos emerent. (Evangelium secundum Ioannem 4, 8)
Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: “Quomodo tu, Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana?”. Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis. (Evangelium secundum Ioannem 4, 9)
quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir. Hoc vere dixisti”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 18)
In hoc enim est verbum verum: Alius est qui seminat, et alius est qui metit. (Evangelium secundum Ioannem 4, 37)
et mulieri dicebant: “Iam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi!”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 42)