Gefunden 2353 Ergebnisse für: Enim
Respondens autem angelus dixit mulieribus: “Nolite timere vos! Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 5)
Non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi positus erat. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 6)
Et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem Simonis mittentes in mare; erant enim piscatores. (Evangelium secundum Marcum 1, 16)
Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae. (Evangelium secundum Marcum 1, 22)
Et ait illis: “Eamus alibi in proximos vicos, ut et ibi praedicem: ad hoc enim veni”. (Evangelium secundum Marcum 1, 38)
Et factum est, cum accumberet in domo illius, et multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius; erant enim multi et sequebantur eum. (Evangelium secundum Marcum 2, 15)
Multos enim sanavit, ita ut irruerent in eum, ut illum tangerent, quotquot habebant plagas. (Evangelium secundum Marcum 3, 10)
Et cum audissent sui, exierunt tenere eum; dicebant enim: “In furorem versus est”. (Evangelium secundum Marcum 3, 21)
Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est”. (Evangelium secundum Marcum 3, 35)
Non enim est aliquid absconditum, nisi ut manifestetur, nec factum est occultum, nisi ut in palam veniat. (Evangelium secundum Marcum 4, 22)
Qui enim habet, dabitur illi; et, qui non habet, etiam quod habet, auferetur ab illo”. (Evangelium secundum Marcum 4, 25)
Dicebat enim illi: “Exi, spiritus immunde, ab homine”. (Evangelium secundum Marcum 5, 8)