Gefunden 2979 Ergebnisse für: End
Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor eius, ut visitaret fratres suos filios Israel. (Actus Apostolorum 7, 23)
Et cum vidisset quendam iniuriam patientem, vindicavit et fecit ultionem ei, qui opprimebatur, percusso Aegyptio. (Actus Apostolorum 7, 24)
Videns vidi afflictionem populi mei, qui est in Aegypto, et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos; et nunc veni, mittam te in Aegyptum”. (Actus Apostolorum 7, 34)
Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei (Actus Apostolorum 7, 55)
Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum. (Actus Apostolorum 8, 5)
Intendebant autem turbae his, quae a Philippo dicebantur, unanimiter, audientes et videntes signa, quae faciebat: (Actus Apostolorum 8, 6)
cui attendebant omnes a minimo usque ad maximum dicentes: “Hic est virtus Dei, quae vocatur Magna”. (Actus Apostolorum 8, 10)
Attendebant autem eum, propter quod multo tempore magiis dementasset eos. (Actus Apostolorum 8, 11)
qui cum descendissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum Sanctum: (Actus Apostolorum 8, 15)
Angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens: “Surge et vade contra meridianum ad viam, quae descendit ab Ierusalem in Gazam; haec est deserta”. (Actus Apostolorum 8, 26)
Qui ait: “Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi?”. Rogavitque Philippum, ut ascenderet et sederet secum. (Actus Apostolorum 8, 31)
Et iussit stare currum; et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus, et baptizavit eum. (Actus Apostolorum 8, 37)