Gefunden 10 Ergebnisse für: Enacim
Quo ascendemus? Fratres nostri terruerunt cor nostrum dicentes: Maxima multitudo est et nobis in statura procerior; urbes magnae et ad caelum usque munitae; etiam filios Enacim vidimus ibi”. (Liber Deuteronomii 1, 28)
— Emim primi fuerunt habitatores eius, populus magnus et multus et tam excelsus ut Enacim; (Liber Deuteronomii 2, 10)
ipsi quoque Raphaim reputabantur sicut Enacim; denique Moabitae appellant eos Emim. (Liber Deuteronomii 2, 11)
populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis, (Liber Deuteronomii 2, 21)
populum magnum atque sublimem, filios Enacim, quos ipse nosti et audisti, quibus nullus potest ex adverso resistere. (Liber Deuteronomii 9, 2)
In tempore illo venit Iosue et interfecit Enacim de montanis Hebron et Dabir et Anab et de omni monte Iudae et Israel urbesque eorum delevit. (Liber Iosue 11, 21)
Non reliquit ullum de stirpe Enacim in terra filiorum Israel, absque civitatibus Gaza et Geth et Azoto, in quibus solis relicti sunt. (Liber Iosue 11, 22)
Da ergo mihi montem istum, quem pollicitus est Dominus die illo, te quoque audiente quod Enacim ibi sunt et urbes magnae atque munitae; si forte sit Dominus mecum, et potuero delere eos, sicut promisit mihi”. (Liber Iosue 14, 12)
Nomen Hebron antea vocabatur Cariatharbe (id est civitas Arbe), hominis maximi inter Enacim. Et terra cessavit a proeliis. (Liber Iosue 14, 15)
Venit calvitium super Gazam, conticuit Ascalon; reliquiae Enacim, usquequo incidetis vos? (Liber Ieremiae 47, 5)