Gefunden 1722 Ergebnisse für: Ego
Incrassatum est sicut adeps cor eorum, ego vero in lege tua delectatus sum. (Liber Psalmorum 119, 70)
Confundantur superbi, quoniam dolose incurvaverunt me, ego autem exercebor in mandatis tuis. (Liber Psalmorum 119, 78)
Paulo minus consummaverunt me in terra, ego autem non dereliqui mandata tua. (Liber Psalmorum 119, 87)
Tuus sum ego: salvum me fac, quoniam mandata tua exqui sivi. (Liber Psalmorum 119, 94)
Servus tuus sum ego; da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. (Liber Psalmorum 119, 125)
Adulescentulus sum ego et contemptus; mandata tua non sum oblitus. (Liber Psalmorum 119, 141)
Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa. (Liber Psalmorum 119, 162)
Ego eram pacificus; cum loquebar, illi impugnabant me. (Liber Psalmorum 120, 7)
Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis. (Liber Psalmorum 135, 5)
Cadent in retiacula sua peccatores simul, ego autem ultra pertranseam. (Liber Psalmorum 141, 10)
et in misericordia tua disperdes inimicos meos; et perdes omnes, qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum. (Liber Psalmorum 143, 12)
et ego et filii mei et fratres mei ibimus in testamento patrum nostrorum. (Liber I Maccabaeorum 2, 20)