Gefunden 1722 Ergebnisse für: Ego
Sed et illo adhuc loquente, venit alius et dixit: “Chaldaei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio, et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi”. (Liber Iob 1, 17)
repente ventus vehemens irruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus; quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi”. (Liber Iob 1, 19)
Ego vidi stultum firma radice et maledixi sedi eius statim. (Liber Iob 5, 3)
Quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum, (Liber Iob 5, 8)
Docete me, et ego tacebo, et, si quid forte ignoravi, instruite me. (Liber Iob 6, 24)
sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi. (Liber Iob 7, 3)
Quapropter et ego non parcam ori meo; loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animae meae. (Liber Iob 7, 11)
Numquid mare ego sum aut cetus, quia posuisti super me custodiam? (Liber Iob 7, 12)
Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei et loquar delectis verbis cum eo? (Liber Iob 9, 14)
Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum; deridetur enim iusti integritas. (Liber Iob 12, 4)
Secundum scientiam vestram, et ego novi; nec inferior vestri sum. (Liber Iob 13, 2)
Voca me, et ego respondebo tibi; aut ipse loquar, et tu respondebis mihi. (Liber Iob 13, 22)