Gefunden 1722 Ergebnisse für: Ego
Dixitque rex: “Mecum transeat Chamaam, et ego faciam ei, quidquid tibi placuerit; et omne, quod petieris a me, impetrabis”. (Liber II Samuelis 19, 39)
Et respondit vir Israel ad virum Iudae et ait: “Decem partes mihi sunt in rege et ideo etiam in David. Ego sum potior te; cur contempsisti me? Et non ego prior locutus sum, ut reducerem regem meum?”. Durius autem responderunt viri Iudae viris Israel. (Liber II Samuelis 19, 44)
Qui cum accessisset ad eam, ait illi: “Tu es Ioab?”. Et ille respondit: “Ego”. Ad quem sic locuta est: “Audi sermones ancillae tuae”. Qui respondit: “Audio”. (Liber II Samuelis 20, 17)
Ego pacifica fidelium Israel, et tu quaeris subruere civitatem et evertere matrem in Israel. Quare praecipitas hereditatem Domini?”. (Liber II Samuelis 20, 19)
dentur nobis septem viri, et suspendamus eos in patibulis Domino in Gabaon in monte Domini”. Et ait rex: “Ego dabo”. (Liber II Samuelis 21, 6)
Dixitque David ad Dominum, cum vidisset angelum caedentem populum: “Ego sum qui peccavi, ego inique egi; isti, qui oves sunt, quid fecerunt? Vertatur, obsecro, manus tua contra me et contra domum patris mei”. (Liber II Samuelis 24, 17)
Adonias autem filius Haggith elevabatur dicens: “Ego regnabo!”. Fecitque sibi currum et equites et quinquaginta viros, qui ante eum currerent. (Liber I Regum 1, 5)
Et, adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te et complebo sermones tuos”. (Liber I Regum 1, 14)
Eritque, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores”. (Liber I Regum 1, 21)
“Ego ingredior viam universae terrae; confortare et esto vir (Liber I Regum 2, 2)
Et ait Bethsabee: “Bene, ego loquar pro te regi”. (Liber I Regum 2, 18)
Dixitque ei: “Petitionem unam parvulam ego deprecor a te; ne confundas faciem meam”. Dixit ei rex: “Pete, mater mi, neque enim fas est, ut avertam faciem tuam”. (Liber I Regum 2, 20)