Gefunden 1722 Ergebnisse für: Ego
dixitque ad pueros suos: “Exspectate hic cum asino. Ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos”. (Liber Genesis 22, 5)
Auscultavit Abraham Ephron et appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti, sicut mos erat apud negotiatores. (Liber Genesis 23, 16)
Ecce ego sto prope fontem aquae, et filiae habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam. (Liber Genesis 24, 13)
Igitur puella, cui ego dixero: "Inclina hydriam tuam, ut bibam", et illa responderit: "Bibe, quin et camelis tuis dabo potum", ipsa est, quam praeparasti servo tuo Isaac, et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo”. (Liber Genesis 24, 14)
Ego vero respondi domino meo: Quid, si noluerit venire mecum mulier? (Liber Genesis 24, 39)
ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens: “Ego sum Deus Abraham patris tui. Noli timere, quia tecum sum; benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham”. (Liber Genesis 26, 24)
Cui ille respondit: “Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis. (Liber Genesis 27, 11)
Dixitque Iacob ad patrem suum: “Ego sum Esau primogenitus tuus. Feci sicut praecepisti mihi; surge, sede et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua”. (Liber Genesis 27, 19)
Ait: “Tu es filius meus Esau?”. Respondit: “Ego sum”. (Liber Genesis 27, 24)
Dixitque illi Isaac pater eius: “Quis enim es tu?”. Qui respondit: “Ego sum filius tuus primogenitus Esau”. (Liber Genesis 27, 32)
et Dominum innixum scalae dicentem sibi: “Ego sum Dominus, Deus Abraham patris tui et Deus Isaac. Terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo. (Liber Genesis 28, 13)
Et ecce, ego tecum sum et custodiam te, quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc; nec dimittam te, nisi complevero quae dixi tibi”. (Liber Genesis 28, 15)