Gefunden 1722 Ergebnisse für: Ego
Iubila et laetare, filia Sion, quia ecce ego venio et habitabo in medio tui, ait Dominus. (Prophetia Zachariae 2, 14)
Audi, Iesua sacerdos magne, tu et amici tui, qui sedent coram te, quia viri portendentes sunt: Ecce enim ego adduco servum meum Germen. (Prophetia Zachariae 3, 8)
Quia ecce lapis, quem dedi coram Iesua: super lapidem unum septem oculi sunt; ecce ego caelabo sculpturam eius, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terrae illius in die una. (Prophetia Zachariae 3, 9)
Et dixit ad me: “Quid tu vides?”. Et dixi: “Ego video volumen volans; longitudo eius viginti cubitorum et latitudo eius decem cubitorum”. (Prophetia Zachariae 5, 2)
Haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego salvabo populum meum de terra orientis et de terra occasus solis: (Prophetia Zachariae 8, 7)
et adducam eos, et habitabunt in medio Ierusalem; et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum in veritate et iustitia. (Prophetia Zachariae 8, 8)
Nunc autem non iuxta dies priores ego sum reliquiis populi huius, dicit Dominus exercituum; (Prophetia Zachariae 8, 11)
et ibunt habitatores unius ad alteram dicentes: “Eamus, ut deprecemur faciem Domini et quaeramus Dominum exercituum; vadam etiam ego”. (Prophetia Zachariae 8, 21)
Et confortabo domum Iudae et domum Ioseph salvabo et reducam eos, quia miserebor eorum; et erunt, sicut non proiecissem eos: ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam eos. (Prophetia Zachariae 10, 6)
Et ego non miserebor ultra super habitantes terram, dicit Dominus; ecce ego tradam homines, unumquemque in manu proximi sui et in manu regis sui; et concident terram, et non eruam de manu eorum”. (Prophetia Zachariae 11, 6)
Et ego pavi pecus occisionis pro mercatoribus gregis. Et assumpsi mihi duas virgas: unam vocavi Gratiam et alteram vocavi Funiculum; et pavi gregem. (Prophetia Zachariae 11, 7)
quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui perituram ovem non visitabit, dispersam non quaeret et contritam non sanabit et stantem non sustinebit et carnes pinguium comedet et ungulas earum confringet. (Prophetia Zachariae 11, 16)