Gefunden 1722 Ergebnisse für: Ego
et ingressus est domum suam Ananiaeque, Misaeli et Azariae sociis suis indicavit negotium, (Prophetia Danielis 2, 17)
(25) Respondit et ait: “Ecce ego video viros quattuor solutos et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio deorum”. (Prophetia Danielis 3, 92)
Ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea et florens in palatio meo; (Prophetia Danielis 4, 1)
Baltassar, princeps hariolorum, quem ego scio quod spiritum deorum sanctorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile tibi, visiones somnii mei, quas vidi, et solutionem eius narra. (Prophetia Danielis 4, 6)
Hoc somnium vidi ego rex Nabuchodonosor. Tu ergo, Baltassar, interpretationem narra, quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi; tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est”. (Prophetia Danielis 4, 15)
responditque rex et ait: “Nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domum regni, in robore fortitudinis meae et in gloria decoris mei?”. (Prophetia Danielis 4, 27)
“Igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos ad caelum levavi, et sensus meus redditus est mihi, et Altissimo benedixi et Viventem in sempiternum laudavi et glorificavi, quia potestas eius potestas sempiterna, et regnum eius in generationem et generationem; (Prophetia Danielis 4, 31)
Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo et magnifico et glorifico Regem caeli, quia omnia opera eius veritas, et viae eius iudicium, et gradientes in superbia potest humiliare”. (Prophetia Danielis 4, 34)
Porro ego audivi de te quod possis obscura interpretari et ligata dissolvere; si ergo vales scripturam legere et interpretationem eius indicare mihi, purpura vestieris et torquem auream circa collum tuum habebis et tertius in regno meo princeps eris”. (Prophetia Danielis 5, 16)
Horruit spiritus meus: ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me. (Prophetia Danielis 7, 15)
Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me; verbum autem in corde meo conservavi. (Prophetia Danielis 7, 28)
Anno tertio regni Balthasar regis visio apparuit mihi, ego Daniel, post id quod mihi apparuerat in principio. (Prophetia Danielis 8, 1)