Gefunden 1917 Ergebnisse für: Eam
Transactoque luctu, misit David et introduxit eam domum suam, et facta est ei uxor peperitque ei filium. Et displicuit, quod fecerat David, coram Domino. (Liber II Samuelis 11, 27)
Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam ingressusque ad eam dormivit cum ea, quae genuit filium; et vocavit nomen eius Salomon. Et Dominus dilexit eum (Liber II Samuelis 12, 24)
nunc igitur congrega reliquam partem populi et obside civitatem et cape eam, ne, cum a me capta fuerit urbs, nomine meo vocetur”. (Liber II Samuelis 12, 28)
Congregavit itaque David omnem populum et profectus est adversum Rabba; cumque dimicasset, cepit eam. (Liber II Samuelis 12, 29)
Cui respondit Ionadab: “Cuba super lectulum tuum et languorem simula. Cumque venerit pater tuus, ut visitet te, dic ei: “Veniat, oro, Thamar soror mea, ut det mihi cibum et faciat in oculis meis pulmentum, ut videam et comedam de manu eius””. (Liber II Samuelis 13, 5)
Cumque obtulisset ei cibum, apprehendit eam et ait: “Veni, cuba mecum, soror mea”. (Liber II Samuelis 13, 11)
Noluit autem acquiescere precibus eius, sed praevalens viribus oppressit eam et cubavit cum illa. (Liber II Samuelis 13, 14)
Et exosam eam habuit Amnon magno odio nimis, ita ut maius esset odium, quo oderat eam, amore, quo ante dilexerat. Dixitque ei Amnon: “Surge, vade!”. (Liber II Samuelis 13, 15)
Quae respondit ei: “Ne fiat, frater mi, quia maius est hoc malum, quod nunc agis adversum me expellens me, quam quod ante fecisti”. Et noluit audire eam; (Liber II Samuelis 13, 16)
sed vocato puero, qui ministrabat ei, dixit: “Eice hanc a me foras et claude ostium post eam”. (Liber II Samuelis 13, 17)
Quae induta erat talari tunica; huiusmodi enim filiae regis virgines palliis vestibus utebantur. Eiecit itaque eam minister illius foras clausitque fores post eam. (Liber II Samuelis 13, 18)
misit Thecuam et tulit inde mulierem sapientem dixitque ad eam: “Lugere te simula et induere veste lugubri et ne ungaris oleo, ut sis quasi mulier plurimo iam tempore lugens mortuum. (Liber II Samuelis 14, 2)