Gefunden 671 Ergebnisse für: Dux
respiciens autem quod et pater meus, quibus temporibus in superiora loca duxit exercitum, ostendit, qui susciperet principatum; (Liber II Maccabaeorum 9, 23)
Gorgias autem, cum esset dux locorum, externos milites alebat et frequenter adversus Iudaeos bellum instruebat. (Liber II Maccabaeorum 10, 14)
Et, cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem rettulisset, et paribus suffragiis pareret sententia, sponsionibus pacis annuerunt. (Liber II Maccabaeorum 14, 20)
Viam sapientiae monstravi tibi; duxi te per semitas aequitatis, (Liber Proverbiorum 4, 11)
Dux indigens prudentia multos opprimet; qui autem odit avaritiam, longi fient dies eius. (Liber Proverbiorum 28, 16)
Introduxit me in cellam vinariam, et vexillum eius super me est caritas. (Canticum Canticorum 2, 4)
Cum praesens est, imitantur illam; et desiderant eam, cum se eduxerit; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum praemium vincens. (Liber Sapientiae 4, 2)
Praeposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in comparatione illius; (Liber Sapientiae 7, 8)
Mihi autem det Deus dicere secundum sententiam et sentire digna horum, quae mihi data sunt, quoniam ipse sapientiae dux est et sapientium emendator; (Liber Sapientiae 7, 15)
Haec illum, qui primus formatus est, pater orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit et eduxit illum a delicto suo (Liber Sapientiae 10, 1)
Haec profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum; honestavit illum in laboribus et complevit labores illius. (Liber Sapientiae 10, 10)
Reddidit sanctis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum per noctem. (Liber Sapientiae 10, 17)