Gefunden 569 Ergebnisse für: Domus Dei unitatis
Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet quam domus, qui fabricavit illam. (Epistula ad Hebraeos 3, 3)
Omnis namque domus fabricatur ab aliquo; qui autem omnia fabricavit, Deus est. (Epistula ad Hebraeos 3, 4)
Christus vero tamquam Filius super domum illius; cuius domus sumus nos, si fiduciam et gloriationem spei retineamus. (Epistula ad Hebraeos 3, 6)
Fide Noe, responso accepto de his, quae adhuc non videbantur, reveritus aptavit arcam in salutem domus suae; per quam damnavit mundum, et iustitiae, quae secundum fidem est, heres est institutus. (Epistula ad Hebraeos 11, 7)
et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum. (Epistula I Petri 2, 5)