Gefunden 3318 Ergebnisse für: Dominus
In tempore illo dixit Dominus ad me: “Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem faciesque tibi arcam ligneam. (Liber Deuteronomii 10, 1)
Scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat, verba decem, quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est, et dedit eas mihi. (Liber Deuteronomii 10, 4)
Reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam, quam feceram; quae hucusque ibi sunt, sicut mihi praecepit Dominus. (Liber Deuteronomii 10, 5)
Eo tempore separavit Dominus tribum Levi, ut portaret arcam foederis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem. (Liber Deuteronomii 10, 8)
Quam ob rem non habuit Levi partem neque hereditatem cum fratribus suis, quia ipse Dominus hereditas eius est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus. (Liber Deuteronomii 10, 9)
Ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus, exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit. (Liber Deuteronomii 10, 10)
Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua (Liber Deuteronomii 10, 12)
et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos, id est vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur. (Liber Deuteronomii 10, 15)
quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium, Deus magnus, potens et terribilis, qui personam non accipit nec munera, (Liber Deuteronomii 10, 17)
In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum; et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli. (Liber Deuteronomii 10, 22)
omnique exercitui Aegyptiorum et equis ac curribus; quomodo operuerint eos aquae maris Rubri, cum vos persequerentur, et deleverit eos Dominus usque in praesentem diem; (Liber Deuteronomii 11, 4)
multoque in ea vivatis tempore, quam sub iuramento pollicitus est Dominus patribus vestris et semini eorum, lacte et melle manantem. (Liber Deuteronomii 11, 9)